- MICYLLUS Jacobus
- MICYLLUS Jacobusalias Melcher, Argentinensis, Poeta et Orator infignis, Graecam literaturam Francofurti primum Heidelbergae inde docuit, ubi exstinctus est A. C. 1558. aetat. 55. non minore pietatis, quam eruditionis, famâ, ut apparet ex carmine Lotichii Secundi, quô ultima eius expressit. Scripsit complura, quorum catalogum exhibet Anton. Teissier. Elog P. 1. eminet in iis Tractatus de re Metrica, Melanchthonis iudiciô. Pater fuit Iulii ICti et Electoris Palatini Cancellarii; nec non alterius, qui Sartoriam exercuit, Melch. Adami Vit. Philosoph. Amicus Ioach. Camerarii, Thuan. Histor. Micylli nomen, quod Micyllum, de quo Lucianus in Dial. Somnium seu Gallus dicto, iuvenis olim exacte repraesentâsset, ei impositum est. Adami d. l. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.